- OCULATA Capa
- OCULATA Capain Necrologio Ecclesiae Parisiensis apud Car. du Fresne, Praeterea dedit idem Episcopus capam rubeam brodatam, et capam viridem et capam albam oculatuam, et unam albam sericam et aliam ad imagines, cum stola et manipulo ad imagines et infulam et dalmaticam et tunicam, albas et succinctorium sericum, i. e. in qua delineatae sunt figurae, inslar oculorum. Sic vestes purpur a oculare, dixit Tertullian. de Pudic. quod idem est, ac purpurâ clavare. Vide Salmas. ad Vopisc. p. 512. et supra Inoculandi: de Oculata vero piscis genere, Voss. de Idolol. l. 4. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.